Curriculum Vitae

Mons. Mgr. Paulus Posád,

XIX episcopus Litomericensis

Die XXVIII mensis Iunii anno MCMLIII in Budkov (Moravia, districtus Třebíč) natus ibidemque die I mensis Iulii eiusdem anni in ecclesia sancti Martini baptizatus est; cuius ex septem germanis oriundi vetustisimus frater, duobus aetatis suae annis completis, defunctus est. Parentes eius ruri opus faciebant.

Schola elementaria Budkovensi perfecta, in gymnasio Moravo-Budovicensi studiis litterarum operam dabat. Periculo dein maturitatis superato, anno MCMLXXII in Facultate theologica sancti Cyrilli et Methodii Pragensi studuit, quae illo tempore Litomericii sedem habebat; ibi absolutorium anno MCMLXXVII obtinuit, et die XXVI mensis Iulii ab episcopo Iosepho Vrána sacerdos pro dioecesi Brunensi ordinatus est.

Munere sacerdotis fungens primum capellanus in Pozořice, Židenice et Lomnice (apud Tišnov), deinde ab anno MCMLXXX parochus in Ratiškovice (districtus Hodonín) erat, sed post duos annos rogatu administratorum rei publicae socialisticae in paroeciam Drnholecensem ad ipsos fines rei publicae missus est. Anno MCMLXXXIX factus est parochus in Třešť.

Tyrannico regimine communistico everso, parochus ad ecclesiam sancti Thomae Brunnensem, post tres annos pater spiritalis Archiepiscopalis seminarii sacerdotalis, in quo adhuc partim versatur, factus est. Praeter educationem alumnorum seminarii sacerdotalis, se totum perpetuae institutioni sacerdotum et diaconorum dioecesis Brunensis dedit. Exercitia spiritalia christifidelibus laicis destinata parat, undecim annos consilii sacerdotalis fastus sodalis fuit, nunc vero sodalis est Consilii pro clericis Conferentiae episcoporum Rei publicae Bohemicae.

Episcopus dioecesanus Litomericensis hora meridiana die XXIV mensis Decembris anno MMIII ordinatus est consecrationemque episcopalem in ecclesia cathedrali sancti Stephani Litomericii die XXVIII mensis Februarii anno MMIV accepit.

Insigne XIX episcopi Litomericensis

Descriptio et explicatio insignis Mons. Pauli Posád, episcopi Litomericensis

In prima atque quarta scuti area est insigne Dioecesis Litomericensis: argenteo-ruber crux quadrifarius. In secunda ac tertia scuti area, quarum utraque divisa est in superiorem partem caeruleam et inferiorem rubram, aurea spica ex transverso posita est, supra quam argenteus gladius cum capulo aureo in obliquum positus est . Supra utrumque sexangulata stella argentea cernitur.

Stephanus cardinalis Trochta insigne Dioecesis Litomericensis acceptum insigni suo proprio quadriafariam divisit. Proprium quidem episcopi Pauli insigne in partem caeruleam et rubram divisum est. Color caeruleus caelum, castitatem ac simul Beatam Mariam Virginem, color vero ruber et item spica aurea, utrumque ex insigni Budkovensi sumptum, locum ubi episcopus natus est et agriculturam quae ibi viget commemorant. Gladius, signum sancti apostoli Pauli, nos de eiusdem martyris morte commonefacit; eius enim nomen episcopus gerit. Ad quod accedit quod gladius vivificantis verbi Dei et spica Eucharistiae signum est. Stella super utrumque signum posita spem et fidem significat.

Formula XIX episcopi Litomericensis

Duc in altum – Zajeď na hlubinu

Verba selecta ex colloquio Mons. Pauli Posád die VI mensis Ianuarii anno MMIV cum diurnariis Brunae habito (Sumptum ex Zdislava – periodico menstruo Dioecesis Litomericensis)

Cur praeceptum “Duc in altum”? (Maria Blažková – Statio radiophonica “Proglas”)

Paulus Posád: “Quisque episcopus formulam tamquam sententiam quandam de vita habet; equidem non putabam me episcopum fore, ideoque nullam formulam praecogitatam in promptu habui; quam ob rem hanc meam potius ex tempore elegi. Quod quidem ex sententia papae nostri feci [hoc tempore Ioannis Pauli II], qui vult ut homo tertio millenio vitam agens ad Christum reveniat. Haec enim verba – Duc in altum! – Christus ipse discipulis suis dixit, qui animo ob improsperum piscatum exhausti fuerunt. Et haec quidem est condicio generis humani huius nostrae aetatis. Ad eandem incredulitatem rerumque desperationem Iesus haec verba profert et hoc modo eis novum propositum istitituit et animum fortem in eos infundit. Puto dioecesim Litomericensem per hanc formulam denuo incitari posse, praecipue si intellegimus hanc dioecesim non terram florentem, immo campum desertum et evagelizandum esse. Haec est exhortatio ut denuo ibi conemur ubi spes hominibus iam deest, ut spem restituamus. Forsitan illuc non venissem, nisi hanc spem habuissem.”

Napsal Leoš Sikora, tisk, přečteno 12618x

Novinky

Náhodná fotka z fotogalerie

Vítejte

na webových stránkách Mons. Pavla Posáda, světícího biskupa se sídlem v Českých Budějovicích. Tento web je určen ke komunikaci křesťanů s biskupem Pavlem. Doufám že Vám všem, čtenářům těchto stránek přinese radost i poučení. pater Martin Davídek

Texts in English

Lingua Latina